[319] EPISTOLA XIX.

EBERHARDO REIDANO.

Mirabar, Vir Amplissime, quid monstri adferrent tuae literae adeo diligenter exaratae, ut nihil minus quam practicam manum prae se ferrent: praesertim eo loco ubi praeter cum principis tum tua negotia propemodum orbis christiani contentiones strepunt. Ego vero paulo ante per Duysburgensem quendam adolescentem scripseram primum ad ipsum P. Deinde & ad te atque ALBADAM, quae partim ex tuis literis, partim aliunde satis intellexi nondum fuisse reddita. Quae si semel legisti intellexisti satis, (scio) quae mea de meis rebus sit sententia, etiamsi nihil responderem ad tua. Tu quidem ex culice elephantem facis, atque ita claris viris nescio quam ideam multis magnis dotibus absolutam obtrudis admirandam; ego vero eam etiam desidero in me personam, quae tibi tam syncero praeconi ac Generosissimo illi Praeposito (video enim Comitem de WITGENSTEIN esse) meritas succinat gratias. Fac enim, mi Domine, jam persuasum esse mihi, ut tuis potius me coloribus, quam meis aestimem virtutibus, quas obsecro dabo turbas, cum contra magnificentissimam expectationem (qua nihil unquam accidit etiam divinis ingeniis periculosius) pro thesauro dabo carbones. Certe ut nolim inter meae sortis homines haberi despicatissimus, ita absit; ut ad illam majestatem me comparem, quae in Academiis requiritur, ubi ad ora amplissimorum Professorum inter tot nasutos Aristarchos, inter hiatus expectantium auditorum, vultus, gestus, mutus, vox, silentium dicentis ad amussim adiguntur, ubi tantum valet persona pronunciantis, ut saepe plus laudis, auferant qui ad gloriam suam modulantur, quam qui ad discipulorum captura se comparant. Vidi ac memini quid in Academijs fiat. Extiterunt & discipuli mei, quos aliquando & hactenus quidem ad Albani usque tyrannidem inprimis Argentinam & Heydelbergam dimisi, autores mihi, ut in istis Academiis locum aliquem ambirem, quos ut pro ingenio & aetate ipsorum consulere censui, ita ut tu etiam nunc in hanc ires sententiam nunquam expectavi. Quid etiam tibi aliquando commendandi pondus offerenti vel ad Colonienses, vel ad STURMIUM, responderim non credo te ignorare. Iam bis etiam hoc inest mali; quod neque lectionis, neque stipendij sit mentio, ad quae tam vires, quam consilia mihi essent expendenda. Quin & praesentem hyemem, & illam festinationem fulciendi hiatus quisquis in schola vacat, quam requiret docendi ordo, confer cum meis innumeris remoris, vel hoc semestre frigus me ad proficiscendum satis impediverit. Verissima loquor nunquam res turbulentiore statu fuerunt, quam nunc sunt meae. Cum pridem essem in Frisia nullum aliud praesidium fuit ad tuendum uxoris patrimonium, quam quod communes essent agri cum HOPPERO, nec nostro, sed ejus nomine locati. Quod reliquum erat instar peculij domestici totis viginti annis quaesitum, id ab aliquot annis eorum qui nunc passim exulant vel fidei vel chirographis creditum, vel eorum liberis hoc proximo quinquennio impensum recuperari non potest; nisi ipsis restitutis. Qua res adeo prope me angit, ut, quoniam respiratio patriae in longam abit spem in proximum ver necessitas me sic extrusura tam in Angliam, quam Orientalem Frisiam ad subducendas, vel solas rationes & faciendas syngraphas. Nec tamen velim hoc commendationis praesidium rejicere, si quando mihi liceat his offendiculis sublatis, dispicere aliquod professionis genus meo ingenio non impar, sed ut vides neque illorum nunc in progressibus legendi harmonia pati potest, ut Professorem expectent, neque meae inextricabiles difficultates me illorum festinationi (ut maxime idoneus essem & vellem ) satisfacere sinunt. Quae omnia, Vir Amplissime, tam prolixe tibi commemoravi, primum, ut intelligeres, quanti benevolentiam tuam erga me facerem, deinde ut ita quidem hanc operam pro me susceptam remitteres, ut tamen inposterum non omnis occasionis jacturam fecisse experiamur. •ημερα γαρ κρινειτε και αναγει παντα•. Interim tamen multo gratissimum fuerit, si nostrum istum vicinum patronum consumes in ea benevolentia, quam nuper cum hic esses, de eo pollicebaris. Ita enim efficies ne ego opem ab hominibus implorare cogar, cum tam prope in promptu erit numen, quod ut praesentissimum ac certissimum fuerit, ita etiam una ab altero quasi exilio liberabit. Nam qui hisce sedibus jam in decimum usque tertium annum assuevi, quid aliud faciam tam longinquas petendo sedes quam iterum me ipse velut proscribam ... liberorum ... hic nati sunt linquam patriam. Prosequere igitur apud Principem nostrum jam dudum meditatam causam, ut mihi liceat in proximum confugere asylum, ubi vel latibulum aliquod inglorium me obscuritate sua tueatur ne plane conterar a praesentibus impressionibus, quem si hactenus suspecti rerum motus deterruerunt nihil nunc impedit, quo minus quidquid divino atque humano jure debet, id etiam ausit, postquam edicto imperiali imminens vicinis Rebusp. tyrannus, si nondum proscriptus, at saltem compressus est, atque coërcitus non solum, ne latius grassetur, verum etiam, ut injuste oppressa restituat. Nam in hoc unico edicto, Vir Amplissime, mihi crede clipeus, qui ab injuria, & direptione tueatur Clivenses, Emdenses, Morsenses, Colonienses, quos jam dudum, si quid succederet ille Cerberus suis faucibus destinaverat, ut mihi pridem ex Hispanorum rictibus luce meridiana clarius perspicere licuit. Quas si tu mihi reclamabis voces esse sine mente, ego tibi vicissim occinam illud Horatianum;
O Coridon! Coridon! secretum divitis ullum
Esse putas, servi ut taceant, jumenta loquantur.

Imo ut constantius asseverem mihi saepe videntur servorum nugae repraesentare dominorum consilia. Vale, Vir Optime, nostri memor. Duisburgi postridie Martini.

T. D. Observantiss.

GELDORPIUS.